Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 51

Precedente Successiva

subiectum deficiente alimento, repugnat experimento incessabili: et
ut in Metaph. probavimus, licet illato appetitu conservet animatam
statuam: tamen innato semper ad cognata caelestia corpora exhalat.
Caput XI.
Diversos modos sentiendi significandique, ostendere
unicum sensum in omni re.

~ Res, quae non tangit nec movet nos, nil sentitur. Quae procul
sunt a nobis valde, nec unquam appropinquarunt; et
quae corporeo tactu communi nobiscum carent, dicuntur
ignotae prorsus. At si quo pacto similes sunt rebus, quae
nos tetigerunt, per similitudinem a nobis agnoscuntur. Hoc nos vocamus
sentire in simili: alij autem vocant discursum; quoniam a simili
ad simile aliud spiritus movetur cognoscendo: Quando vero notae
fuerunt atque perdita notitia instauratur videndo quid simile excitans
notitiam sopitam, hoc vocamus resentire; alij reminiscentiam.
At cum rem nunquam in rerum natura visam sentimus veluti montem
aureum, aut centimanum aut Acephalum: Hic nobis vocatur
sensus complicatus aut disiunctus. Aliis vero imaginatio. Potest quidem
sic sentire spiritus, quia natura passibilis est mobilisque sicut aër,
ita quod remanet in ea affectus moventium obiectorum, Sicuti in aëre
et in aqua cernimus. Ipseque postea copulans diversorum obiectorum
motiones diversas, diversa componit sensibilia simul; aut dividendo
eundem motum, facit imaginem truncam et compositam ut libet, et
diversis ex causis: in somno fiunt magis praeter voluntatem, aliunde
excitatis motibus sopitis diversorum. Hic deceptio fit: si enim credit
spiritus has imagines veras esse, ut in somno, falsus est; aut si verum
repraesentare putat, ut in vigilia, mendax est. Veritas enim est
ipsa rei Entitas. At tunc cognitor verus est, cum eas cognoscit, sicut
sunt, falsus autem quando sicuti non sunt. Sed in mundo non est falsitas
et mendacium, quoniam res est omnis, sicut est sibi, non autem
nobis. Quando multa similia sentit spiritus, quoniam ab illis consimili
immutatur modo, unoque: apprehendit ea multa quasi unum, ac
nomen unum imponit commune illis omnibus. Dum enim vult aliis
rem significare quam sentit, coactus est fingere in aëre respirato similitudinem
illius rei motibus in aëre sonantibus, quas reflectit in varias
figuras, prout vario modo afficitur a rebus, quas sentit, itaque primi locutores
ex accepta passione formarunt nomina: et Graecus dixit

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche